sábado, 29 de septiembre de 2018

Santo Rosario en Latín, textos completos.



ROSARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS

 
Forma tradicional y contemporánea

FORMA TRADICIONAL

Signum Crucis
+ Per signum Crucis + de inimicis nostris + libera nos, Deus noster.
+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Confiteor
Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.
Symbolum Nicenoconstantinopolitanum
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium óminum et invisíbilium. Et in unum Dóminum Iesum Christum Filium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Géntium, non factum, consubtantialem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum scripturas. Et ascédit in caelum: sedet ad déxtram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória inducáre vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre et Filióque prócedit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum.  Et venturi saéculi. Amen.

Pater noster
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.




Gloria
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae.
R. Tu me ab hosti protege et mortis hora suscipe.

Ave Maria purissima.
R. Sine labe originale concepta.


Oratio Fatima
O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua. Amen.


Meditationes Rosarii
I. Mysteria Gaudiosa (In feria secunda et sabbato)
Primo, Beátæ Maríæ Vírginis anuntiatiónem contemplámur, et humílitas pétitur.

Secundo, Beátæ Maríæ Vírginis visitatiónem contemplámur, et charitas ad fratres pétitur.

Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti nativitátem contemplámur, et paupertátis spíritus pétitur.

Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti presentatiónem in templo contemplámur, et obediéntia pétitur.

Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti inventiónem in templo contemplámur, et Déum inquæréndi volúntas pétitur.

II. Mysteria dolorosa (In feria tertia et feria sexta)
Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti oratiónem in horto contemplamur, et dólor pro peccatis nostris pétitur.

Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti flagellatiónem contemplamur, et córporum nostrórum mortificátio pétitur.

Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti spinis coronationem contemplamur, et supérbiæ mortificatio pétitur.

Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucis baiulatiónem contemplamur, et patiéntia in tribulatiónibus pétitur.

Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucifixiónem et mortem contemplamur, et súi ipsíus donum ad animárum redemptiónem pétitur.
III. Mysteria gloriosa (In feria quinta el Dominica)
Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti resurrectiónem contemplamur, et fídes pétitur.

Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti in cælum ascensiónem contemplamur, et spes pétitur.

Tertio, Spíritus Sáncti descensiónem contemplamur, et cháritas ad Deum pétitur.

Quarto, Beátæ Maríæ Vírginis in cælum assumptiónem contemplamur, et bene moriéndi gratia pétitur.

Quinto, Beátæ Maríæ Vírginis coronatiónem contemplamur, et fidúcia in María Regína Nostra pétitur.



Orationes ad finem Rosarii dicendae

Salve Regina
Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Litaniae Lauretanae
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos. R. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis Deus, R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis.
Sancta Maria, R. ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, R. ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, R. ora pro nobis.
Mater Christi, R. ora pro nobis.
Mater Ecclesiae, R. ora pro nobis.
Mater Divinae gratiae, R. ora pro nobis.
Mater purissima, R. ora pro nobis.
Mater castissima, R. ora pro nobis.
Mater inviolata, R. ora pro nobis.
Mater intemerata, R. ora pro nobis.
Mater amabilis, R. ora pro nobis.
Mater admirabilis, R. ora pro nobis.
Mater boni Consilii, R. ora pro nobis.
Mater Creatoris, R. ora pro nobis.
Mater Salvatoris, R. ora pro nobis.
Virgo prudentissima, R. ora pro nobis.
Virgo veneranda, R. ora pro nobis.
Virgo praedicanda, R. ora pro nobis.
Virgo potens, R. ora pro nobis.
Virgo clemens, R. ora pro nobis.
Virgo fidelis, R. ora pro nobis.
Speculum iustitiae, R. ora pro nobis.
Sedes sapientiae, R. ora pro nobis.
Causa nostrae laetitiae, R. ora pro nobis.
Vas spirituale, R. ora pro nobis.
Vas honorabile, R. ora pro nobis
Vas insigne devotionis, R. ora pro nobis.
Rosa mystica, R. ora pro nobis.
Turris Davidica, R. ora pro nobis.
Turris eburnea, R. ora pro nobis.
Domus aurea, R. ora pro nobis.
Foederis arca, R. ora pro nobis.
Ianua caeli, R. ora pro nobis.
Stella matutina, R. ora pro nobis.
Salus infirmorum, R. ora pro nobis.
Refugium peccatorum, R. ora pro nobis.
Consolatrix afflictorum, R. ora pro nobis.
Auxilium Christianorum, R. ora pro nobis.
Regina Angelorum, R. ora pro nobis.
Regina Patriarcharum, R. ora pro nobis.
Regina Prophetarum, R. ora pro nobis.
Regina Apostolorum, R. ora pro nobis.
Regina Martyrum, R. ora pro nobis.
Regina Confessorum, R. ora pro nobis.
Regina Virginum, R. ora pro nobis.
Regina Sanctorum omnium, R. ora pro nobis.
Regina sine labe originali concepta, R. ora pro nobis.
Regina in caelum assumpta, R. ora pro nobis.
Regina Sanctissimi Rosarii, R. ora pro nobis.
Regina familiae, R. ora pro nobis.
Regina pacis, R. ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere nobis.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Angelus

Angelus Domini nuntiavit Mariae
Et concepit de Spiritu Sancto

Ecce acilla Domini
Fiat mihi secundum verbum tuum

Et Verbum caro factum est
Et habitavit in nobis

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix
Ut digni efficiamur pro missionibus Christi.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecul saeculorum. Amen.
Oremus: Gratiam tuam, quesumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resurretionis gloriam perducamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


Regina Caeli

Regina caeli laetare, alleluia.
R. Quia quem meruisti portare, alelluia.
Resurrexit, sicut dixit, alelluia.
R. Ora pro nobis Deum, alelluia.
Gaudete et laetare, Virgo Maria, alelluia.
R. Quia surrexit Dominus vere. Alelluia.

Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, praesta, quae sumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


Magnificat

Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius ad progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in saecula.

Gloria
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen


SANTO ROSARIO

Forma Contemporánea

Ave Maria purissima.
Sine labe originale concepta.

+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Actus Contritionis

Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium  meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te,  summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris.  Ideo fírmiter propóno,  adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum  peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

Symbolum Apostolorum
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Mystéria gaudiósa (in feria secunda et sabbato)
1.  Encarnatio Filii Dei.
2. Visitátio Mariae a Elisabeth
3. Natívitas Filii Dei.
4. Praesentátio Domini in Templo.
5. Invéntio in Templo.
Mystéria luminósa (In feria quinta) 
1.  Baptísma Domini apud Iordánem.
2. Autorevelátio Domini apud Cananénse matrimónium.
3. Regni Dei proclamátio coniúncta  um invitaménto ad conversiónem.
4. Transfigurátio Domini.
5. Eucharístiae Institútio.
Mystéria dolorósa (In feria tertia et feria sexta)
1. Agonía Domini in Hortu.
2. Flagellátio Domini.
3. Coronátio Spinis.
4. Baiulátio Crucis.
5. Crucifixio et Mors Domini.

Mystéria gloriósa (In feria quarta et Dominica)

1. Resurréctio Domini.
2. Ascénsio Domini.
3. Descénsus Spíritus Sancti.
4. Assúmptio Virginis Mariae
5. Coronátio in C
ælo Virginis Mariae.

+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Ave Maria purissima.
Sine labe originale concepta.

+
P.A
García

No hay comentarios:

Publicar un comentario