ROSARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
Forma tradicional y
contemporánea
FORMA TRADICIONAL
Signum Crucis
+ Per signum Crucis + de
inimicis nostris + libera
nos, Deus noster.
+ In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Confiteor
Confiteor
Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato
Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia
peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima
culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum,
beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos,
orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.
Symbolum
Nicenoconstantinopolitanum
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae,
visibílium óminum et invisíbilium. Et in unum Dóminum Iesum Christum Filium Dei
unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero. Géntium, non factum, consubtantialem Patri: per quem
ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit
de caelis Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus
est. Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit
tértia die, secúndum scripturas. Et ascédit in caelum: sedet ad déxtram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória inducáre vivos et mortuos: cuius regni non
erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre et
Filióque prócedit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur; qui
locútus est per Prophétas. Et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem
mortuórum. Et venturi saéculi. Amen.
Pater noster
Pater
noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat
voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis
hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
Ave Maria
Ave
Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui, Iesus.
Sancta
Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.
Gloria
Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut
erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae.
R. Tu me ab hosti protege et mortis hora suscipe.
Ave Maria purissima.
R. Sine labe originale concepta.
Oratio Fatima
O
mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in
caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.
Amen.
Meditationes Rosarii
I. Mysteria Gaudiosa (In feria secunda et
sabbato)
Primo, Beátæ Maríæ Vírginis anuntiatiónem contemplámur,
et humílitas pétitur.
Secundo, Beátæ Maríæ Vírginis visitatiónem contemplámur, et charitas ad fratres pétitur.
Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti nativitátem contemplámur, et paupertátis spíritus pétitur.
Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti presentatiónem in templo contemplámur, et obediéntia pétitur.
Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti inventiónem in templo contemplámur, et Déum inquæréndi volúntas pétitur.
II. Mysteria dolorosa (In feria tertia et feria
sexta)
Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti oratiónem in horto
contemplamur, et dólor pro peccatis nostris pétitur.
Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti flagellatiónem contemplamur, et córporum nostrórum mortificátio pétitur.
Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti spinis coronationem contemplamur, et supérbiæ mortificatio pétitur.
Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucis baiulatiónem contemplamur, et patiéntia in tribulatiónibus pétitur.
Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucifixiónem et mortem contemplamur, et súi ipsíus donum ad animárum redemptiónem pétitur.
III. Mysteria gloriosa (In feria quinta el
Dominica)
Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti resurrectiónem
contemplamur, et fídes pétitur.
Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti in cælum ascensiónem contemplamur, et spes pétitur.
Tertio, Spíritus Sáncti descensiónem contemplamur, et cháritas ad Deum pétitur.
Quarto, Beátæ Maríæ Vírginis in cælum assumptiónem contemplamur, et bene moriéndi gratia pétitur.
Quinto, Beátæ Maríæ Vírginis coronatiónem contemplamur, et fidúcia in María Regína Nostra pétitur.
Orationes ad finem Rosarii dicendae
Salve Regina
Salve, Regina, mater
misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules
filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.Eia,
ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et
Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O
clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Omnipotens sempiterne Deus,
qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui
habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut
cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et
a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Litaniae Lauretanae
Kyrie,
eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe,
eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie,
eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe,
audi nos. R. Christe, audi nos.
Christe,
exaudi nos. R. Christe, exaudi nos.
Pater
de caelis Deus, R. miserere nobis.
Fili
Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis.
Spiritus
sancte Deus, R. miserere nobis.
Sancta
Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis.
Sancta
Maria, R. ora pro nobis.
Sancta
Dei Genetrix, R. ora pro nobis.
Sancta
Virgo virginum, R. ora pro nobis.
Mater
Christi, R. ora pro nobis.
Mater
Ecclesiae, R. ora pro nobis.
Mater
Divinae gratiae, R. ora pro nobis.
Mater
purissima, R. ora pro nobis.
Mater
castissima, R. ora pro nobis.
Mater
inviolata, R. ora pro nobis.
Mater
intemerata, R. ora pro nobis.
Mater
amabilis, R. ora pro nobis.
Mater
admirabilis, R. ora pro nobis.
Mater
boni Consilii, R. ora pro nobis.
Mater
Creatoris, R. ora pro nobis.
Mater
Salvatoris, R. ora pro nobis.
Virgo
prudentissima, R. ora pro nobis.
Virgo
veneranda, R. ora pro nobis.
Virgo
praedicanda, R. ora pro nobis.
Virgo
potens, R. ora pro nobis.
Virgo
clemens, R. ora pro nobis.
Virgo
fidelis, R. ora pro nobis.
Speculum
iustitiae, R. ora pro nobis.
Sedes
sapientiae, R. ora pro nobis.
Causa
nostrae laetitiae, R. ora pro nobis.
Vas
spirituale, R. ora pro nobis.
Vas
honorabile, R. ora pro nobis
Vas
insigne devotionis, R. ora pro nobis.
Rosa
mystica, R. ora pro nobis.
Turris
Davidica, R. ora pro nobis.
Turris
eburnea, R. ora pro nobis.
Domus
aurea, R. ora pro nobis.
Foederis
arca, R. ora pro nobis.
Ianua
caeli, R. ora pro nobis.
Stella
matutina, R. ora pro nobis.
Salus
infirmorum, R. ora pro nobis.
Refugium
peccatorum, R. ora pro nobis.
Consolatrix
afflictorum, R. ora pro nobis.
Auxilium
Christianorum, R. ora pro nobis.
Regina
Angelorum, R. ora pro nobis.
Regina
Patriarcharum, R. ora pro nobis.
Regina
Prophetarum, R. ora pro nobis.
Regina
Apostolorum, R. ora pro nobis.
Regina
Martyrum, R. ora pro nobis.
Regina
Confessorum, R. ora pro nobis.
Regina
Virginum, R. ora pro nobis.
Regina
Sanctorum omnium, R. ora pro nobis.
Regina
sine labe originali concepta, R. ora pro nobis.
Regina
in caelum assumpta, R. ora pro nobis.
Regina
Sanctissimi Rosarii, R. ora pro nobis.
Regina
familiae, R. ora pro nobis.
Regina
pacis, R. ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce
nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi
nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere
nobis.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Concede nos famulos tuos,
quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et
gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari
tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Angelus
Angelus Domini nuntiavit Mariae
Et concepit de Spiritu Sancto
Ecce acilla Domini
Fiat mihi secundum verbum tuum
Et Verbum caro factum est
Et habitavit in nobis
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix
Ut digni
efficiamur pro missionibus Christi.
Gloria Patri, et
Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in
principio et nunc et semper et in saecul saeculorum. Amen.
Oremus: Gratiam tuam, quesumus Domine, mentibus nostris
infunde, ut qui angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem, ad resurretionis gloriam perducamur. Per Christum
Dominum nostrum. Amen.
Regina Caeli
Regina caeli laetare, alleluia.
R. Quia quem meruisti portare,
alelluia.
Resurrexit, sicut dixit, alelluia.
R. Ora pro nobis Deum, alelluia.
Gaudete et laetare, Virgo Maria, alelluia.
R. Quia surrexit Dominus vere.
Alelluia.
Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum
laetificare dignatus es, praesta, quae sumus, ut per eius Genetricem Virginem
Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Magnificat
Magnificat
anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari
meo, quia respexit humilitatem
ancillae suae. Ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius ad
progenie in progenies timentibus
eum. Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente
cordis sui, deposuit
potentes de sede,
et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in saecula.
et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria
Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut
erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
SANTO ROSARIO
Forma Contemporánea
Ave Maria purissima.
Sine labe originale concepta.
+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Actus Contritionis
Deus
meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor,
quia peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed
præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia
diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero
me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.
Symbolum Apostolorum
Credo
in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum,
Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus
ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et
mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
Amen.
Mystéria
gaudiósa (in feria
secunda et sabbato)
1. Encarnatio Filii Dei.
2. Visitátio Mariae a Elisabeth
3. Natívitas Filii Dei.
4. Praesentátio Domini in Templo.
5. Invéntio in Templo.
2. Visitátio Mariae a Elisabeth
3. Natívitas Filii Dei.
4. Praesentátio Domini in Templo.
5. Invéntio in Templo.
Mystéria luminósa (In feria quinta)
1. Baptísma Domini
apud Iordánem.
2. Autorevelátio Domini apud Cananénse matrimónium.
3. Regni Dei proclamátio coniúncta um invitaménto ad conversiónem.
4. Transfigurátio Domini.
5. Eucharístiae Institútio.
2. Autorevelátio Domini apud Cananénse matrimónium.
3. Regni Dei proclamátio coniúncta um invitaménto ad conversiónem.
4. Transfigurátio Domini.
5. Eucharístiae Institútio.
Mystéria
dolorósa (In feria
tertia et feria sexta)
1. Agonía Domini in Hortu.
2. Flagellátio Domini.
3. Coronátio Spinis.
4. Baiulátio Crucis.
5. Crucifixio et Mors Domini.
2. Flagellátio Domini.
3. Coronátio Spinis.
4. Baiulátio Crucis.
5. Crucifixio et Mors Domini.
Mystéria gloriósa (In feria quarta et Dominica)
1. Resurréctio Domini.
2. Ascénsio Domini.
3. Descénsus Spíritus Sancti.
4. Assúmptio Virginis Mariae
5. Coronátio in Cælo Virginis Mariae.
5. Coronátio in Cælo Virginis Mariae.
+ In nomine Patris, et Filii, et
Spiritus Sancti. Amen.
Ave Maria purissima.
Sine labe originale concepta.
+
P.A
García
No hay comentarios:
Publicar un comentario